185
experiendas uel excoquendas præter plumbum nobis opus est. Etenim si fue­
rit
purpureus, est optimus, & uenæ plerunque non indigent singularis alicu
ius
additamenti, si cæruleus, ad eas adijci debet panis ex pyrite uel alio quo­
dam
lapide æroso conflatus: si luteus, spuma argenti & sulfur: si ruber, nitri
recrementum
& sal: si uiridis, panis ex ærosis lapidibus conflatus, & spuma
argenti
& uitri recrementum: si niger, sal liquefactus, uel ferri recrementum
& spuma argenti, atque saxum calcarium candidum: si candidus, sulfur & fer­
rum
quod uitio æruginis infestatur: si in uiridi candidus, ferri recrementum
& arenæ à lapidibus facile liquescentibus resolutæ: si media eius pars lutea
fuerit
& densa, extimæ uerò uirides, eædem arenæ & ferri recrementum. Ve­
rùm
color fumi non modo nos docet de remedijs, quæ cuique uenæ sunt ad­
hibenda
, sed etiam ferè de succis concretis cum ea permistis, qui talem fumum
emittunt
: nam plerunque cæruleus significat uenam cæruleo esse infectam: lu
teus
auripigmento: ruber, sandaraca: uiridis, chrysocolla: niger, bitumine
nigro
: candidus, candido: in uiridi candidus, eodem eum chrysocolla per­
misto
: cuius media pars est lutea & extimæ uirides, sulfure. Quanquam terræ
aliæque
res fossiles cum metallis permistæ, interdum assimilem fumum emittunt.
Quod
si uenæ participes fuerint stibij, ad eas adijcitur ferri recrementum: si
pyritæ
, panis ex lapide æroso conflatus, & arenæ à lapidibus facilè liquescen
tibus
resolutæ: si uenæ ferri, pyrites & sulfur: ut enim uenæ cum sulfure per
mistæ additamentum est ferri recrementum, ita contrà auri uel argenti ue­
, ferri uena infectæ, à qua non facile separantur, sulfur: sed etiam arenæ à
lapidibus
facile liquescentibus resolutæ. Sal autem artificiosus ad uenas ex­
periendas
aptus multis modis conficitur: primò ex paribus portionibus
aridæ
uini fecis, aceti, hominis urinæ simul decoctis donec in salem uertan­
tur
. Secundo item ex paribus portionibus cineris, quo infectores lanarum
utuntur
, calcis, aridæ uini fecis purgatæ, salis liquati: etenim singulorum li­
bra
conijcitur in hominis urinæ libras uiginti. Deinde omnia decocta ad ter
tias
colantur: tum ad residuum salis non liquati libra adijcitur, & eiusdem un­
ciæ
quatuor, atque lixiuij libris octo superfusis simul in olla, argenti spuma in
trinsecus obducta, coquuntur usque dum exiccata sal fiant. Tertiò sic confici­
tur
: sal non liquatus, & ferrum, quod rubigine infestatur, inijciuntur in uas:
quod
hominis urina superfusa operculo tegitur, ac triginta diebus reponi­
tur
in loco tepido: postea ferrum urina lauatur & seponitur, reliqua uerò tan­
diu coquuntur quoad in salem mutantur. Quartò, sal artificiosus hoc modo
fit
. In lixiuio ex calcis & cineris, quo infectores lanarum utuntur, paribus por
tionibus
facto, pares portiones salis, saponis, aridæ uini albi fecis, halinitri
coquuntur
usque ad eum finem dum in salem abeant: is ramentum lotura col
lectum
mistum, liquefacit. At halinitrum isto modo præparatur, ut ad uenas
experiendas
aptum sit: ipsum in ollam, argenti spuma intrinsecus obductam,
inijcitur
, & lixiuium ex calce uiua factum sæpius superfunditur & coquitur
usque
dum ignis id consumat. Quod si halinitrum non inflammatur igni à
quo
ipsum sal, ex lixiuio, quod calcem combibit, ortus, tuetur, præparatum
est
. Sed in primis laudantur sequentes compositiones, quæ omnem uenam
excoquunt
, quam ardor ignis difficulter dissoluit & diffundit: quarum una