180
figure

Dixi de fornaculis & circulo ferreo, nunc dicam de tegula & catillis. Te­
gula
quidem est fictilis & imbricis inuersi figura. Tegit aut catillos ne carbun
culi
, in eos incidentes, experimentum impediant. Lata est sesquipalmum: al
titudine
, quæ plerunque solet esse palmaris, respondet ori fornaculæ, longi­
tudine
ferè toti fornaculæ. Veruntamen priori tantum parte attingit os ei­
us
, alioqui undequaque à lateribus & posteriori parte iccirco distat digitos
tres
, ut carbones in medio loco, qui est inter ipsam & fornaculam iacere pos­
sint
. Habet uerò crassitudinem ollæ fictilis bene crassæ: sed superior eius pars
integra
est, posterior duas habet fenestellas, & utrunque latus duas uel tres
uel
etiam quatuor: per quas calor penetrans in catillos uenam excoquit: uel
loco
fenestellarum habet parua foramina: & posteriori quidem parte decem,
in
utroque uerò latere plura. Quinetiam posterior pars sub fenestellis uel par
uis
foraminib. ter excisa est in modum semicirculi alti semidigitum: sed latera,
quater
. Posterior autem tegulæ pars paulò minus alta esse solet quàm prior.

Tegulæ fenestellæ latæ A. Angustæ B. Eiusdem foramina posterioris partis C.

figure