153
tuor robusti uiri circumagunt: unus enim uel duo trahunt uectes, unus uel
duo
eosdem trudunt, atque ita illos iuuant. Vicissim aut alij duo uel quatuor
in
eorum locum succedunt. Sucula istius machinæ, non aliter ac stratus aliarum
machinarum axis, habet tympanum, in cuius item fibulis ferreis annuli catenæ
ductariæ
inhærentes aquas pilis per fistulas hauriunt, altitudine pedum octo
& quadraginta. Altius enim eas extrahere non possunt humanæ uires, quòd
labor
ille maximus non homines modo, sed etiam equos defatiget. Nam so
la
aqua rotam, cui est eiusmodi tympanum, continenter potest impellere: plu­
res
etiam istius generis machinæ, ut proximæ, unius uenæ fodiendæ gratia,
sed
alia alio in loco profundiore solent construi.

Sucula A. Tympanum B. Catena ductaria C. Pilæ D. Fibulæ E.

figure

Quinta machina partim tertiæ similis est, partim quartæ. Nam à uiris ro­
bustis
ut hæc circumagitur: ut illa duos habet axes, quanque utrunque stratum,
& tria tympana utriusque axis codaces sic in tignorum armillis inclusi sunt, ut
exilire ne queant. Inferiori aut axi altera parte sunt uectes, altera tympanum den
tatum
: superiori altera tympanum quod ex fusis constat, altera id, in quo fi­
bulæ
ferreæ sunt infixæ: quibus annuli catenæ ductariæ similiter inhæren­
tes
aquas pilis per fistulas eadem altitudine hauriunt. Hanc machinam uo­
lubilem
duo uirorum paria uicissim uersant: alterum stans laborat, alterum