| Agricola, Georgius De re metallica 1556 |
|
143
Septima siphonum species ab hinc annis decem inuenta cùm omnium ma
ximè artificiosa & durabilis & utilis sit, sine magno impendio confici po
test, ea constat ex pluribus siphonibus: qui simul, ut proximi, in puteum non
descendunt, sed alter alteri quodammodo subijcitur: etenim si tres fuerint,
ut esse solent, ultimus exorbet aquas putei, & eas in primum lacusculum effun
dit: secundus ex eo rursus exhaustas in secundum transfundit: tertius in cu
niculi canalem: pila horum siphonum omnium rota pedes quindecim alta
attollit pariter pariterque deijcit: quam eius pinnæ, ab impetu riui, in montem
deducti, percussæ, cogunt uersari: rotæ radij in axe, longo pedes sex, crasso
pedem, inclusi sunt: cuius utrunque caput circulo ferreo cingitur: sed in alterum
quidem infixus est codax, in alterum uerò ferrum, ut codacis posterior pars,
crassum digitum & tam latum quàm ipsum caput est: quod tamen teres &
circiter digitos tres crassum primò longitudine pedis recta extat, quatenus
obtinet locum codacis: mox curuatum & quasi lunatis obliquatum corni
bus altitudine pedis assurgit: deinde rursus pedem recta eminet: quo modo
fit ut hæc pars recta, cùm in orbem uoluitur, uicissim fiat pedem altior & hu
milior quàm illa. Ex hac posteriore ferri teretis parte pendet primum pilum
latum: ipsa enim in superius istius pili caput perforatum, ut clauus ferreus pri
marum chelarum in inferius infigitur. Ne uerò pilum ex ea excidat, ut facilè
excidere potest, &, cùm necessitas id postulat, eximi solet, quod eius foramen
latius sit quàm ferri pars, utrinque clauo ferreo, in ipsam infixo, coercetur: ne
ij atterant caput pili bracteis ferreis uel corijs intermedijs cauetur: tale pilum
primum longum est circiter pedes duodecim, reliqua uerò duo pedes sex &
uiginti. Sed quodque latum est palmum, crassum digitos tres: utraque cuiusque
pars lata tecta & munita est laminis ferreis: quæ cochleis item ferreis conti
nentur: ut pars, quæ uitium fecerit, refici possit. At chelæ in axiculum inclu
sæ sunt teretem, longum sesquipedem, crassum palmos duos: is utrinque cin
gitur circulo ferreo, ne codaces ferrei, qui in tignorum armillis ferreis uersan
tur, ex eo excidant: ex quo axiculo utraque chelarum pars lignea eminet lon
ga pedes duos, lata & crassa digitos sex. Altera ab altera distat palmos tres:
utriusque rursus pars tam interior quàm exterior etiam laminis est ferrata. In
chelas uerò claui duo ferrei teretes et crassi digitos duos sic infixi sunt, ut im
mobiles maneant. Eorum posterior per primi pili lati inferius & secundi su
perius caput perforatum & immobile penetrat. Prior autem similiter immo
bilis per ferreum primi pili teretis caput item immobile & deflexum. Istius
modi pilum quodque longum est pedes tredecim, crassum digitos tres, & in
priorem cuiusque siphonis fistulam descendit tam profundè, ut eius orbicu
lus foriculam pyxidis ferè attingat. Quod cùm decidit in fistulam, aquæ, per
orbiculi foramina penetrantes, corium attollunt: cùm subleuatur, eædem
corium, quod ipsas fert, deprimunt. Foricula uerò pyxidem, ut foris ianuam,
claudit. At fistulæ coniunguntur duobus circulis ferreis, palmum latis, alte
ro interius, altero extrinsecus. Sed interiore utrinque acuto ut in utramque fi
stulam penetrare & eas continere possit. Quanque nunc fistulæ carent interio
re circulo: sed habent commissuras, quibus iunguntur. Etenim superioris in
ferius caput continet, inferioris caput superius: utrunque enim ad altitudinem