| Agricola, Georgius De re metallica 1556 |
|
130
aut hauriuntur situlis uel orbiculis: cùm multæ, uel extrahuntur in utribus, uel
hauriuntur pilis. Sed primò machinas situlis aquas exantlantes in medium pro
feram, quarum tres sunt species: prima sic se habet. Loculamentum quadrangulum
totum constat ex cancellis ferreis, altum pedes duos et dimidium: longum item pedes
duos & dimidium, ac insuper sextantem & quartam digiti partem: latum quadran
tem & semunciam: in quo sunt tres axiculi ferrei strati, qui in catillis uel latis cir
culis ferreis acie temperatis uersantur: atque quatuor ferrea tympana: quorum
duo ex fusis constant, totidem sunt dentata. Circum axiculum infimum extra locula
mentum est rotula lignea, ut propensior ad motum fiat: intra loculamentum mi
nus prioris generis tympanum, quod ex octo fusis, sextantem & semunciam lon
gis, constat: circum alterum axiculum è loculamento non eminentem, ac iccirco tan
tummodo longum pedes duos & dimidium, unciam, atque tertiam digiti partem, est alte
ra parte minus tympanum dentatum, quod habet octo & quadraginta dentes:
altera maius prioris generis tympanum, quod ex duodecim fusis, quadrantem
longis, constat. Circum aut tertium axiculum, crassum unciam & tertiam eius partem,
est maius tympanum dentatum ex eo undique pedem assurgens: quod habet du
os et septuaginta dentes: utriusque uerò tympani dentibus sunt cochleæ: qua
rum striges in tympanorum strias aguntur, & contra carum striæ in eorundem stri
ges, ut in fractorum locum alij reponi possint. Tam aut dentes quàm fusi sunt
acie temperati: at supremus axiculus ex loculamento extans ita artificiosè est
inclusus in forma alterius axiculi, ut unus esse uideatur: is per receptaculum,
ex tignis compositum, quod est circum puteum penetrans, in unci ferrei, in crasso
trunco querno inclusi, orbiculo, ex mera ferri acie facto, uersatur: circum eum
axiculum est tale tympanum, quale habent machinæ pilis aquas haurientes: cui si
militer sunt fibulæ ter curuatæ: quib. quia ferreæ catenæ ductariæ annuli in
hærent, tam magnum onus cam retrahere non potest: qui annuli non sicuti cæte
rarum catenarum annuli sunt integri, sed quisque superiore parte utrinque curua
tus sequentem recipit: quo circa duplicis catenæ speciem gerit: qua uerò alter
alterum recipit, situlæ, ex laminis ferreis uel æreis factæ, semicongiales ad eos
loris alligantur: quare si annuli fuerint centum, totidem erunt situlæ aquas effe
rentes: earum aut ora extant, & operculis tecta sunt, ne aquas effundant cùm
putei fuerint decliues. Nam cùm recti fuerint, situlæ operculis necesse non
habent. Itaque uectiarius infimi axiculi caput in uectis forma includens eum
simul cum tympano uersat: cuius fusi conuertunt alterius axiculi tympanum
dentatum. Quoniam uerò una cum ipso circumagunt id, quod ex fusis constat,
hi rursus supremi axiculi tympanum dentatum uersant atque alterum, cui fibulæ
sunt infixæ: quomodo catena simul cum uacuis situlis demittitur iuxta ue
næ fundamentum per annulum paululum compressum in lacunam usque ad imum libra
mentum: cuius tympani axiculus ferreus utrinque in crassi ferri catillo uersa
tur: in quo tympano catena inuoluta situlis aquas haurit: quas plenas iuxta
uenæ tectum extracta peruehit super axiculi supremi tympanum, ac semper tres
simul inuersas aquam effundere cogit in labrum ex quo effluit in cuniculi cana
lem. Veruntamen talis machina minus est utilis, quòd, cùm sine magno im
pendio construi non possit, paucas aquas efferat: & quidem tardius, ut eti
am cæteræ machinæ quibus plura sunt tympana.